- HAMBERGA
- HAMBERGAComitatus Germ. sub propriis olim Comitibus, quibus originem dedit Arnoldus, quintus et minimus natu fil. Walravii Nassoviae Comitis, ex Barbara Muntzenbergii Toparchae filia. Is enim ductâ in uxorem Demhlidâ, Toparchae Arenbergii filiâ, a feudo sive dote sponsali nomen posteris tradidit. Fil. eius Ludovicus arcem Hambergensem struxit, unde Comitum Hambergensium Westriciorum origo: qui surculus iam arbori Nassoviae agnatus est. Cyr. Lentul. Geneal. Princ. Nassov. MS.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.